Noty

te, la de tens Ad 1. ó ro te ris ve sub his fi re tas, quae i cor me bi se um tas: ti ti Te con tém qui a plans súb ii cit, to tum gu tus, stus in sus, tac te to fi cit. Vi 2. Melodie pro 2.-7. sloku tum lo tu au di tu so to tur, sed fál li quid di do quid xit tur: cre cré di ver bo ve nil hoc ri li us: De i us. A men. tis ri

Text

1. Adóro te devóte, latens Déitas, quae sub his fugúris vere látitas: tibi se cor meum totum súbiicit, quia Te contémplans totum déficit. 2. Visus, tactus, gustus in te fállitur, sed auditu solo tuto créditur: credo quidquid dixit Dei Fílius: nil hoc verbo veritátis vérius. 3. In cruce latébat sóla Déitas, at hic latet simul et humánitas: ambo tamen credens atque cónfitens, peto quod petívit látro paénitens. 4. Plagas, sicut Thomas, non intúeor: Deum tamen meum te confíteor: fac me tibi semper magis crédere, in te spem dulce sápere. 5. O memoriále mortis Dómini, panis vivus vitam praestans hómini, praesta meae menti de te vívere, et te illi semper dulce sápere. 6. Pie pellicáne Jesu Dómine, me immúndum munda tuo sánguine cújus una stilla salvum fácere totum mundum quit ab omni scélere. 7. Jesu, quem velátum nunc aspício, oro fiat illud quod tam sítio: ut te reveláta cernens fácie, visu sim beátus tuae glóriae. Amen.